

Prophetia Jeremiae*
Caput 32: Versus 29
Et venient Chaldaei.Aquila melius,ingredientur:non enim absentes erant, ut venirent qui obsiderent civitatem; verbum autem Hebraeumet venient, et ingredientursonat.Et domos in quarum domatibus.Quomodo periturus scribitur mundus, juxta illud:Coelum et terra transibunt,eo quod in maligno positus sit, sic et domus ipsa, et loca, in quibus flagitia facta sunt, irae Dei subjacebunt.